- CLAUDIUS Espencaeus
- CLAUDIUS EspencaeusDr. Theologiae Parisin. Theologus eruditus praeteriti saeculi, natus Catalauni, paternô genere, ex clarissima Espencaeorum in Campania; maternô illustri Ursinorum in Latio et regno Neapolitano familiâ, ortus; sed pietate, candore et omnigenâ eruditione illustrior. Thuan. Hist. Interfuit colloquio Possiaceno, postquam Bononiae, in Italia, Gallici nominis gloriam facunde tuitus esset. Quô tempore purpura ipsiinterversa ab aemulis, quodcum Beza commercium fovere dicetetur, vide huius epistolam 43. alii, quod Legendam, quam vocant auream, dixisset ferream. In Iuventurt insignis contionator, provectiorem aetatem scriptis impendit, aeternam famam promerentibus. Eius inter alia exstant, Comm. in Ps. 130. in utr amque ad Tim. in ad Titum: inter opera in fol. Lutet. Paris. et alibi. De auctoritate Conciliorum et inprimis de Tridentino, quid sentiat, in Comm. ad Titum aperuit, dicens: Merite in Concilio Basil. Ludevicum Arelatensem questumesse, in Conciliis id demum fieri, quod nationi placeat Italicae: et haec illa est Helena, quae nuper Tridenti obtinuit. Obiit Lutetiae, A. C. 1571. aetat. 60. Theologorum sui saeculi facile Princeps, Gerhardo. Eius statua ex marmore, cum elogio hodieque visitur. San-Marth. in elog. l. 2. Verderius, Biblioth. Gall. p. 170. Thuan. Hist. et Anton. Teissier, Elogiis, Parte 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.